- ZELOTYPIA
- ZELOTYPIAin utroque sexu, sequiore inprimis, extremus supremusque omnium affectuum est, teste Iul. Caes. Scaligerô, Poet. l. 3. c. 14. Quo in negotio, memorabilis apud Hebraeos Zelotypiae Lex fuit, quam de Uxore suspecta legimus Numeror. c. 5. v. 12. et seqq. Si Viri cuiuscumque uxor declinaverit, et praevaricando in eum praevaricata fuerit, et concubuerit Vir alius cumea commixtione seminis et absconditum fuerit ab oculis mariti eius, atque ocsultata fuerit illa, et immunda facta fuerit, et testis non fuerit contra eam, pertransierit autem illum Spiritus Zelotypiae, ut suspicetur uxorem suam, quae polluta est, aut si pertransierit illum Spiritus zelotypiae, ut suspicetur uxorem suam, quae tamen non est polluta, adducat Vir ille uxorem suam ad Sacerdotem, adducatque cum ea sacrificium pro ea, nempe decimam partem ephae farinae hordeaceae, sed non fundat oleum super eam,neque ponat tus super eam, quoniam oblatio Zelotypiae est, oblatio pro memoriali, faciens recordari iniquitatem. Adducet itaque illam Sacerdos, et stare eam faciet ante Dominum. Assumat quoque Sacerdos aquas sanctas, in vase fictili, et de pulvere, qui fuerit in pavimento Tabernaculi, tollat Sacerdos et ponat in aquam. Stare autem faciet Sacerdos mulierem ante Dominum, et denudet caput mulieris, ponens super manus eius oblationem pro memoriali, quae oblatio est Zelotypiae, habeatque Sacerdos in manus aquas amaras ac maledictas. Et adiurans eam Sacerdos, dicat ad mulierem, si non concubuit Vir tecum et non declinâsti ad immunditiem sub Viro tuo, liberaberis ut innocens ab aquis istis amaris et maledictis. Sin tu declinâsti sub marito tuo et polluta es et posuit vir concubitum suum ad te extra maritum tuum; adiurabitque Sacerdos mulierem iuramentô exsecrandô et dicet, det te DOMINUS in exsecrationem et iuramentum, in medio Populi tui, adeo ut faciat DOMINUS corruere femur tuum et inflari uterum tuum. Ingrediantur aquae istae maledictae in viscera tua, ut intumescat uterus tuus et corruere faciant femur tuum, dicatque mulier Amen, Amen: Scribat autem Sacerdos in libello maledictiones istas, et rasas proiciat eas in aquas amaras potetque mulierem aquis illis amaris t maledictis, ut intrent in eam aquae illae maledictae et amarae. Tollet deinde Sacerdos de manu mulieris oblationem Zelotypiae, et ventilabit oblationem illam coram Domino, atque adducet eam ad altare. Tollet etiam Sacerdos pugillum plenum de oblatione illa pro memoriali incendetque in Altari, et postea dabit mulieri potum illius aquae. Et post quam potaverit mulierem illam aquis illis, si fuerit polluta, etc. Ad cuius Legis explicationem, e Seldeno, pauca adiucere placuit. Maritum Zelotypum, ut hâc Lege comprehendatur, eum esse aiunt Magistri, qui praemonuerat Uxorem, ne dieinceps in secreto esset aut clam occultaretur cum aliquo sive Patre eius, sive fratre, nedum aliis plus dissitis, sive gentili sive servo, idque coram testibus: quae nihilominus cum ipso, de quo praemonita est, in secreto esset occultata, idque testibus item probaretur, quantillô tempore femina pollui posset, id est, quantillô tempore ovum (gallinae) et assari posset et absorberi. Uxore itaque suspectâ, etiam Marito interdicebatur, usque dum potatis aquis amaris innocentem illa se praebuisset. Interim, fuêre etiam Uxorum genera non pauca, quae, tametsi antecesserat praemonitio et occultatio aderantque utriusque testes, potatione nihilominus libera quidem erant; at eiucienda sine dote et illicita dein perpetuo Maritis. In his censebantur et Sponsa et Fratria, cuius nuptiae a Leviro exspectabantur, ut et aliae quaedam, de quibus Seldenus, Uxor. Ebraic. l. 3. c. 14. Formula, quâ ad Examen uxor suspecta deduci solebat,forensis erat huiusmodi. Adibat Maritus Forum, cuius iurisdictioni proxime suberat. Huîc narrabat, sosuspectam sibi Uxorem praemonuisse, eam nihilominus cum eo, de quo praemonita erat, in occulto egisse, testes totius rei adesse, ipsam se ab adulterio mundam asseverare, ideoque se petere, ut Aquarum amararum examine res decideretur. Tum testimoniis auditis, et traditô Maritô in custodiam duorum Studiosorum Legis, quibus erat cavendum, ne cum Uxore ipse, ante potationem concumberet, utrique coniuges Hierosolymam transmittebantur, ut ibi in Synedrio M. res procederet: alibi enim id genus examinis rite fieri nequibat, Maimonides, halach Sanhedrin, c. 5. Ibi Uxorem comparentem terrere primo nitebatur Synedrium, ne a quas biberet, crimen confiteri suadebat, monebat ut recoleret exempla Iudae et Thamaris, Rubenis et concubinae Patris sui, alia eiusmodi, ne gravis nimis ipsi confessio videretur. Quod si confiteretur, autpotationem detrectaret, eiciebatur, idque sine dote: Sin innocentem se assereret, ex conclavi saxeo Liskath hagazith, ubi Synedrium habebatur, eductam circumducebant, tentantes an defatigata atque anxia demum confitenetur. Perseverantem, prope portam Atrii exterioris Orientalem collocabant, atque ornamentô omnimodô muliebri, etiam sollennibus capitis operculis spoliatam (qui mos in omnibus Iudiciis, secundum Philonem) vestibus induebant nigris. Eôdem mulierum frequentia evocabatur, ut erudiretur sexus ille, ne ageret iuxta eiusce facinora, Ezech. c. 23. v. 48. Aderant, qui vellent, alii, exceptis ancillis eius atque domesticis, si qui essent, servis, qui summovendi erant, ne eorum praesentiâ Dominae forte mens distraheretur. Dein, monebat eam iterum de tota re Sacerdos huic rei praestitutus, atque adiurabat, idque linguâ ei notâ; cui illa similiter linguâ sibi cognitâ respondebat, Amen, Amen. Ex mundissima post membrana, libellô Sacerdos, atramentô, sine chalcantho, ut facilius abstergeretur, confectô, praeter Mulieris nomen, omnia adiurationis vocabula inscribebat et dimidium aquae sextarium, ex aeneo labro, Exodi c. 30. v. 8. quod ex speculis muliertum conflatum, iuxta Altare locum habuit, desumptum, ac poculo testaceo recens ficto inclusum, pulvere pavimenti Templi, aut si comperiri nequibat, aliunde allatô, inspergebat, commistisetiam, quae amaritudinem adderent, veluti absinthiô, et id genus aliis. Mox abrasa quae libello inscribebantur, atque abstersa in poculum item coniciebantur. Tunc Sacerdos alius vest es ei corde tenus dilacerabat, nudatô usque ad crines capite, cincinnos, si qui erant, abscondebat, et fune, si comparari posset, Aegyptiô (quo Aegypti miracula ei in animum facilius reducerentur) vestes ei laceras supra mamillas circumcingebat. Aegyptiô dein canistrô affrebat decimam partem ephae farinae hordeaceae, ex Mariti apothecis desumptam et mulieri tradebat: tum oblationem in sartaginem imponebat sine oleo ac ture: quorum si alterutrum abiceret, ex Lege vapulabat semel, si utrumque, bis. Quae dum fiebant, poculum aquae amarae tenebat Sacerdos, qui miscuerat, idque in conspectu Mulieris, cui iam in examen praebebatur: quae simul tque biberat, sartaginem ei dabat Sacerdos, ita tamen ut eiusce manus simul subesset. Oblatione demum sollemni seu facrisiciis eiusmodi agitatione, ad Australe altaris cornu, interiusdelatis, pars in suffimentum abibat, et quod reliquum erat, comedebant Sacerdotes, nisi Maritus ipse Sacerdos esset: quô casu in cinerum receptaculum reiciebaturtota. Sic omnibus rite peractis, si pote innocens esset, domum redibat, Marito denuo licita; quin augebatur ei venustas faciei, corporis firmitudo, fecunditas, eaque masculorum et cum facili part. Sin adulterii rea esset, ilico facies eius expallescebat ac proruebant oculi, atque ne Templum, Atriaque eius, inquinaret, statim educta, intumescente ventre ac putrescente femore moriebatur: eôdemque modô ac eâdem horâ moriebatur item adulter. Quod si non ventris tumore ac femoris putredine, sed aliô morbi genere, laborare inciperet, licita Marito erat. Fiebat autem interdiu tantum hoc examen, non nocte: neque unô die binae potabant: et nullus erat dies huic Examini non idoneus. Quod si ob timorem profiteretur se uxor aquas recusare, nihilominus si vellet, denuo admitti poterat: Sin simpliciter semel recusârat, modo integrâ esset valetudine, retractare nefas habebatur. Post abrasum vero libellum recusare adeo nefas erat, ut etiam vi cogeretur potare, sed non sine praeeunte suadela hac: Filia mea, si adeo certum sit te innocentem esse ex fiducia innocentiae tuae, bibes nec omnino timeas; quoniam aquae non aliter habent se ac venenum siccum super carnem animalis. Si vulnus ibi fuerit, dolorem affert et irrodit; sin vero vulnus ibi non sit nullum omnino affert dolorem. Si pollutam se fateretur, effundebantur statim aquae, totaque oblatio comburebatur. In mores etiam receptum erat, ut pro arbitratu suo Maritus horrendum carmen subituram uxorem rite posst adigere, ut de suspectis adulteriis aliis simul, praeeunte Sacerdote, iuraret iisque ob quae seorsim nullô modô alias ad huiusmodi Examen deduci potuisset. Nimirum, nec se, dum Sponsa erat, ante deductionem; nec dum uxor ante repudium; nec si Fratria esset, superstite priori Virô, adulterium commisisse: ad quae omnia subiuncta responsione Amen, Amen, examinis diris Mulier se devovebat, tam horum nomine, quam ad eluendam suspicionem, cuiusgratiâ rite in forum esset deducta, etc. Sed in desuetudinem ista abiêre, cum in saeculo excidium secundi Templi proxime antecedente, insigniter cresceret adulterorum numerus, idque ex iis inprimis, qui Mariti essent: Etenim, ubi Maritus illicitô se polluerat ipse concubitu, vim nullam qavis inesse, opinio obtinuit, et Tetragrammatum nomen incassum abstergi nolebant. Etiam ingravescente, ipsô eôdem aevô, Romanorum imperiô, iudiciorum capitalium, adeoque huius procul dubio Examinis quod capitale erat, usus, minuebatur tibunalibus Hebraeorum, licet non penitus ablatus, quod demumfactum esse 40. annis ante excidium Templi, plerumque volunt Eruditi. Postquam vero in desuetudinem sic abierat Examen hoc. Inolevit, ut ubicumque eiusmodi Zelotypia ac Praemonitio, praeter occultationem, Foro testibus adhibitis constiterat, Uxor dore spoliata statim iuberetur dimitti. De recen tiorum Iudaeorum hac in re moribus, vide Leonem Mutinensem, de Ritibus Hebr. Part. 4. c. 6. Apud Muhammedanos, diversum quid habetur, uti discimus ex Alcorano, Azoarâ 24. ubi ista legimus: Imponentes adulterium bonis feminabus (sic Retimensis, nec male, verbatim, qui castas multeres infamant) nec unde proferunt quatnor testes, fustigandi sunt plagis octoginta (totidem inebriato etiam debentur in Doctrina Mahumedis veteri) Nec unquam recipiendum est (postea) eorum testimonium; et ipst sunt praevaricatores. Verum, qui postea bene egerint et fuerint conversi, Deus condonat et miseretur. Imponentes quidquam (adulterium) Uxoribus suis, nec habentes testimonium aliud, praeter se ipsos, testimonium uniusillorum 4. testimonia (seu instar quatuor) si dixerit per Deum se verum dicere et velut quintum adiciat (Retinensis, quintâque vice dicat) Male. dictio Deisit super eum, si mentiatur. Multer vero interim non puniatur, si quatuor adhibeantur testimonia, per Deum illum fuisse mentitum et quintum accedat, quô iram Dei invocat illa, si verum dixerit, etc. Redeo ad Hebraeorum ritus: Zelotypi uxor, quam post sollennem praemonitionem ipse viderat in secretum, quô occultaretur seu remotis arbeitris ageret, cum eo, de quo praemonita est, abiisse ibique, dum pollui posset, iuxta superius dicta, cum eo mansisse, nec interea ob testium defectum, ad Aquarum examen deducere quibat, velut interdicta tamen, ob sceleris praesumptionem, erat dimittenda, sed non sine dote. Quod ipsum dicendum, ubi fama aut testis eiusmodi rei unicus haberetur, cui scilicet Maritus praebebat fidem. At si, uxore aquarum examen subiturâ, testis unicus adesset adulterii, cum eo, de quo praemonita est, commissi, ad potationem non admissa, sine dote, atque ut illicita viro erat eicienda: Ex ipsa enim zelotypia ac deductione eius in examen, de fide, quam haberet testi Maritus, praesumebatur. Sed et ex Zelotypia Fori, cuius iurisdictioni uxor suberat, habebantur interdum Maritis illicitae Uxores, etiam et iure dotali excidebant. Praeter Maritum autem nemo ad aquarum examen adigere potuit. Atvero, ubi Maritus surdus erat, mentis inops, peregre profectus, aut custodiae traditus et publicâ libidinis infamiâ interim laborabat uxor, licet eam non ad Aquarum examen, nihilominus ad Praemonitionem evocabat Forum. Sic eam cum eo, de quo ita praemonita est postmodum in secreto, dum ita pollui poslet egisle ex binorum testimonio liqueret, e sententia Fori et Marito interdicebatur et iure dotali omnino excidebat; dilaceratô etiam apud Acta dotis libellô. Maritus dein convalescens, redux seu custodiâ liberatus, libellô divortii eam eiciebat. Nec omittendum, hac de re, uti etiam de iis, quae ad Aquarum Examen fuêre deducendae, aliisque aliquot cau sis publicis, quotannis XV. die Adar mensis (qui Februario Iuliano proxime quadrat) quam alias, magissollicitos fuisse Tribunalium Praefectos: Qua de re, ut et plura in hanc rem vide apud praefatum Seldenum, Uxor. Ebr. c. 13. et seqq. et Fortun. Licetum, de Lucernis Antiqq. l. 6. c. 19. ubi de iudicio probationis per aquam.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.